2020年5月21日木曜日

6 Tractatus theologico-politicus/Caput VI - Spinoza et Nous

Tractatus theologico-politicus/Caput VI - Spinoza et Nous

http://spinozaetnous.org/wiki/Tractatus_theologico-politicus/Caput_VI

Tractatus theologico-politicus/Caput VI - Spinoza et Nous

Sicuti scientiam illam, quae captum humanum superat, divinam, sic opus, cujus causa vulgo ignoratur, divinum, sive Dei opus vocare consueverunt homines : vulgus enim tum Dei potentiam et providentiam quam clarissime constare putat, cum aliquid in natura insolitum, et contra opinionem, quam ex consuetudine de naturâ habet, contingere videt ; praesertim si id in ejus lucrum aut commodum cesserit, et 《ex nulla re clarius existentiam Dei probari posse existimat, quam ex eo, quod natura, ut putant, suum ordinem non servet ;》 et propterea illos omnes Deum, aut saltem Dei providentiam tollere putant, qui res, et miracula per causas naturales explicant, aut intelligere student : Existimant scilicet, Deum tamdiu nihil agere, quamdiu natura solito ordine agit, et contra, potentiam naturae et causas naturales tamdiu esse otiosas, quamdiu Deus agit ; duas itaque potentias numero ab invicem distinctas imaginantur, scilicet, potentiam Dei, et potentiam rerum naturalium, a Deo tamen certo modo determinatam, vel (ut plerique magis hodierno tempore sentiunt) creatam. Quid autem per utramque, et quid per Deum et naturam intelligant, nesciunt sane, nisi quod Dei potentiam tanquam regiae cujusdam majestatis imperium, naturae autem tanquam vim et impetum imaginentur. Vulgus itaque opera naturae insolita vocat miracula, sive Dei opera, et partim ex devotione, partim ex cupiditate adversandi iis, qui scientias naturales colunt, rerum causas naturales nescire cupit, et ea tantum audire gestit, quae maxime ignorat, quaeque propterea maxime admiratur. Videlicet, quia nulla alia ratione, nisi causas naturales tollendo, resque extra naturae ordinem imaginando, Deum adorare, omniaque ad ejus imperium et voluntatem referre potest, nec Dei potentiam magis admiratur, nisi dum potentiam naturae a Deo quasi subactam imaginatur. Quod quidem originem duxisse videtur a primis Judaeis, qui ut Ethnicos sui temporis, qui Deos visibiles adorabant, videlicet Solem, Lunam, Terram, Aquam, Aërem etc. convincerent, iisque ostenderent, Deos illos imbecilles et inconstantes, sive mutabiles, et sub imperio Dei invisibilis esse, miracula sua narrabant, quibus insuper conabantur ostendere, totam naturam ex Dei, quem adorabant, imperio in eorum tantum commodum dirigi, quod quidem hominibus adeo arrisit, ut in hoc usque tempus miracula fingere non cessaverint, ut ipsi Deo dilectiores reliquis, causaque finalis, propter quam Deus omnia creavit, et continuo dirigit, crederentur. Quid sibi vulgi stultitia non arrogat, quod nec de Deo, nec de natura ullum sanum habet conceptum, quod Dei placita cum hominum placitis confundit, et quod denique naturam adeo limitatam fingit, ut hominem ejus praecipuam partem esse credat. His vulgi de natura, et miraculis opiniones, et praejudicia satis prolixe enarravi ; attamen, ut rem ordine edoceam, ostendam I. Nihil contra naturam contingere, sed ipsam aeternum fixum, et immutabilem ordinem servare, et simul, quid per miraculum intelligendum sit. II. Nos ex miraculis, nec essentiam nec existentiam, et consequenter, nec providentiam Dei posse cognoscere, sed haec omnia longe melius percipi ex fixo et immutabili naturae ordine. III. Ex aliquot Scripturae exemplis ostendam, ipsam Scripturam per Dei decreta et volitiones, et consequenter providentiam nihil aliud intelligere, quam ipsum naturae ordinem, qui ex ejus aeternis legibus necessario sequitur. IV. Denique de modo miracula Scripturae interpretandi, et de iis, quae praecipue circa miraculorum narrationes notari debeant, agam. Et haec praecipua sunt, quae ad hujus capitis argumentum spectant, et quae praeterea ad intentum totius hujus operis non parum inservire existimo. Ad primum quod attinet, id facile ostenditur ex iis, quae in cap. IV circa legem divinam demonstravimus ; nempe, omne id, quod Deus vult sive determinat, aeternam necessitatem et veritatem involvere ; ostendimus enim ex eo, quod Dei intellectus a Dei voluntate non distinguitur, idem nos affirmare, cum dicimus Deum aliquid velle, ac cum dicimus, Deum id ipsum intelligere ; quare eadem necessitate, qua ex natura et perfectione divina sequitur, Deum rem aliquam, ut est, intelligere, ex eadem sequitur, Deum eandem, ut est, velle. Cum autem nihil, nisi ex solo divino decreto necessario verum sit, hinc clarissime sequitur, leges naturae universales mera esse decreta Dei, quae ex necessitate et perfectione naturae divinae sequuntur. Si quid igitur in natura contingeret, quod ejus universalibus legibus repugnaret, id decreto, et intellectui, et naturae divinae necessario etiam repugnaret ; aut si quis statueret, Deum aliquid contra leges naturae agere, is simul etiam cogeretur statuere, Deum contra suam naturam agere, quo nihil absurdius. Idem etiam facile ex hoc posset ostendi, quod nimirum potentia naturae sit ipsa divina potentia et virtus ; divina autem potentia sit ipsissima Dei essentia, sed hoc impraesentiarum libentius omitto. Nihil igitur [1] in natura contingit, quod ipsius legibus universalibus repugnet ; at nec etiam aliquid, quod cum iisdem non convenit, aut ex iisdem non sequitur : nam quicquid fit, per Dei voluntatem et aeternum decretum fit, hoc est, ut jam ostendimus, quicquid fit, id secundum leges et regulas, quae aeternam necessitatem et veritatem involvunt, fit ; natura itaque leges et regulas, quae aeternam necessitatem et veritatem involvunt, quamvis omnes nobis notae non sint, semper tamen observat, adeoque etiam fixum atque immutabilem ordinem ; nec ulla sana ratio suadet, naturae limitatam potentiam et virtutem tribuere, ejusque leges ad certa tantum, et non ad omnia aptas, statuere ; nam, cum virtus, et potentiae naturae sit ipsa Dei virtus et potentia, leges autem et regulae naturae ipsa Dei decreta, omnino credendum est, potentiam naturae infinitam esse, ejusque leges adeo latas, ut ad omnia, quae ab ipso divino intellectu concipiuntur, se extendant ; alias enim, quid aliud statuitur, quam quod Deus naturam adeo impotentem creaverit, ejusque leges et regulas adeo steriles statuerit, ut saepe de novo ei subvenire cogatur, si eam conservatam vult, et ut res ex voto succedant, quod sane a ratione alienissimum esse existimo. Ex his itaque, quod in natura nihil contingit, quod ex ejus legibus non sequitur, et quod ejus leges ad omnia, quae et ab ipso divino intellectu concipiuntur, se extendunt, et quod denique natura fixum atque immutabilem ordinem servat, clarissime sequitur, nomen miraculi non nisi respective ad hominum opiniones posse intelligi, et nihil aliud significare, quam opus, cujus causam naturalem exemplo alterius rei solitae explicare non possumus, vel saltem ipse non potest, qui miraculum scribit aut narrat. Possem quidem dicere, miraculum esse id, cujus causa ex principiis rerum naturalium lumine naturali notis explicari nequit ; verum, quoniam miracula ad captum vulgi facta fuerunt, quod quidem principia rerum naturalium plane ignorabat, certum est, antiquos id pro miraculo habuisse, quod explicare non poterant eo modo, quo vulgus res naturales explicare solet, recurrendo scilicet ad memoriam, ut alterius rei similis, quam sine admiratione imaginari solet, recordetur ; tum enim vulgus rem aliquam se satis intelligere existimat, cum ipsam non admiratur. Antiqui itaque, et omnes fere in hoc usque tempus nullam praeter hanc normam miraculi habuerunt ; quare non dubitandum, quin in Sacris Literis multa tanquam miracula narrentur, quorum causae ex principiis rerum naturalium notis facile possunt explicari, ut jam supra innuimus in cap. II, cum de eo, quod sol steterit tempore Josuae, et quod retrogradatus fuerit tempore Achaz, loquuti sumus ; sed de his mox prolixius agemus, nempe circa miraculorum interpretationem, de quâ in hoc capite agere promisi. Hic jam tempus est, ut ad secundum transeam, nempe ut ostendam, nos ex miraculis nec Dei essentiam, nec existentiam, nec providentiam posse intelligere, sed contra haec longe melius percipi ex fixo atque immutabili naturae ordine ; ad quod demonstrandum sic procedo. Cum Dei existentia non sit per se nota [2], debet necessario concludi ex notionibus, quarum veritas adeo firma et inconcussa sit, ut nulla dari neque concipi possit potentia, a qua possint immutari : nobis saltem ab eo tempore, quo ex iis Dei existentiam concludimus, ita apparere debent, si ex ipsis eam extra omnem dubitationis aleam concludere volumus : nam si possemus concipere, ipsas notiones ab aliqua potentia, quaecunque demum ea fuerit, mutari posse, tum de earum veritate dubitaremus, et consequenter etiam de nostra conclusione, nempe de Dei existentia, nec de ulla re unquam poterimus esse certi. Deinde nihil cum natura convenire, vel ei repugnare scimus, nisi id, quod ostendimus, cum istis principiis convenire, vel iis repugnare ; quare, si concipere possemus aliquid in natura ab aliqua potentia (quaecunque demum ea fuerit) posse fieri, quod naturae repugnet, id primis istis notionibus repugnabit, adeoque id ut absurdum rejiciendum, vel de primis notionibus (ut modo ostendimus) et consequenter de Deo, et de omnibus quomodocunque perceptis, dubitandum. Longe igitur abest, ut miracula, quatenus per id intelligitur opus, quod ordini naturae repugnet, nobis Dei existentiam ostendant, cum contra nos de eadem dubitare facerent, quando absque iis absolute de ipsa possemus esse certi, nempe quando scimus, omnia naturae certum atque immutabilem ordinem sequi. At ponatur, id esse miraculum, quod per causas naturales explicari non potest, quod quidem duobus modis potest intelligi, vel quod causas naturales quidem habet, quae tamen ab humano intellectu investigari non possunt, vel quod nullam causam, praeter Deum, sive Dei voluntatem agnoscit : Verum quia omnia, quae per causas naturales fiunt, ex sola Dei potentia et voluntate etiam fiunt, necessario huc tandem perveniendum, nempe, miraculum, sive id causas naturales habeat, sive minus, opus esse, quod per causam explicari non potest, hoc est opus, quod captum humanum superat ; sed ex opere, et absolute ex eo, quod nostrum captum superat, nihil intelligere possumus. Nam quicquid clare et distincte intelligimus, id per se, vel per aliud, quod per se clare et distincte intelligitur, nobis debet innotescere. Quare ex miraculo, sive opere, quod nostrum captum superat, nec Dei essentiam, nec existentiam, nec absolute aliquid de Deo, et naturâ intelligere possumus, sed contra, cum omnia a Deo determinata et sancita scimus esse, et operationes naturae ex Dei essentiâ consequi, naturae vero leges Dei aeterna decreta et volitiones esse, absolute concludendum, nos eo melius Deum, Deique voluntatem cognoscere, quo melius res naturales cognoscimus, et clarius intelligimus, quomodo a prima sua causa dependent, et quomodo secundum aeternas naturae leges operantur. Quare ratione nostri intellectus, longe meliore jure ea opera, quae clare et distincte intelligimus, Dei opera vocanda, et ad Dei voluntatem referenda, quam ea, quae plane ignoramus, quamvis imaginationem valde occupent, et homines in admirationem sui rapiant ; quandoquidem ea sola naturae opera, quae clare et distincte intelligimus, Dei cognitionem reddunt sublimiorem, et Dei voluntatem et decreta quam clarissime indicant ; ii igitur plane nugantur, qui, ubi rem ignorant, ad Dei voluntatem recurrunt ; ridiculus sane modus ignorantiam profitendi. Porro quamvis ex miraculis aliquid concludere possemus, nullo tamen modo Dei existentia inde posset concludi. Nam, cum miraculum opus limitatum sit, nec unquam, nisi certam et limitatam potentiam exprimat, certum est, nos ex tali effectu non posse concludere existentiam causae, cujus potentia sit infinita, sed ad summum causae, cujus potentia major sit ; dico ad summum, potest enim etiam consequi ex multis causis simul concurrentibus opus aliquod, cujus quidem vis et potentia minor sit potentiâ omnium causarum simul, at longe major potentiâ uniuscujusque causae. At quoniam naturae leges (ut jam ostendimus) ad infinita se extendunt, et sub quadam specie aeternitatis a nobis concipiuntur, et natura secundum eas certo, atque immutabili ordine procedat, ipsae nobis eatenus Dei infinitatem, aeternitatem, et immutabilitatem aliquo modo indicant. Concludimus itaque, nos per miracula Deum, ejusque existentiam et providentiam cognoscere non posse, sed haec longe melius concludi ex naturae fixo atque immutabili ordine. Loquor in hac conclusione de miraculo, quatenus per id nihil aliud intelligitur, quam opus, quod hominum captum superat, aut superare creditur ; nam quatenus supponeretur ordinem naturae destruere, sive interrumpere, aut ejus legibus repugnare, eatenus (ut modo ostendimus) non tantum nullam Dei cognitionem dare posset, sed contra illam, quam naturaliter habemus, adimeret, et nos de Deo, et omnibus dubitare faceret. Neque hic ullam agnosco differentiam inter opus contra naturam, et opus supra naturam (hoc est, ut quidam ajunt, opus, quod quidem naturae non repugnat, attamen ab ipsa non potest produci, aut effici) ; nam cum miraculum non extra naturam, sed in ipsa natura fiat, quamvis supra naturam statuatur, tamen necesse est, ut naturae ordinem interrumpat, quem alias fixum atque immutabilem ex Dei decretis concipimus. Si quid igitur in natura fieret, quod ex ipsius legibus non sequeretur, id necessario ordini, quem Deus in aeternum per leges naturae universales in natura statuit, repugnaret, adeoque id contra naturam ejusque leges esset, et consequenter ejus fides nos de omnibus dubitare faceret, et ad atheismum duceret. Et his puto, me id, quod secundo intendebam, satis firmis rationibus ostendisse, ex quibus de novo concludere possumus, miraculum sive contra naturam, sive supra naturam, merum esse absurdum ; et propterea per miraculum in Sacris Literis nihil aliud posse intelligi, quam opus naturae, uti diximus, quod captum humanum superat, aut superare creditur. Jam antequam ad III pergam, libet prius hanc nostram sententiam, nempe, quod ex miraculis Deum non possumus cognoscere, authoritate Scripturae confirmare ; et quamvis Scriptura hoc nullibi aperte doceat, facile tamen ex ipsa potest concludi, imprimis ex eo, quod Moses (Deut. cap. 13) praecipit, ut prophetam seductorem, quamvis faciat miracula, mortis tamen damnent : sic enim ait, [heb.] et (quamvis) contigerit signum, et portentum, quod tibi praedixit etc., noli (tamen) assentire verbis ejus prophetae etc., quia Dominus vester Deus vos tentat etc. Propheta (igitur) ille mortis damnetur etc. Ex quibus clare sequitur, miracula a falsis etiam prophetis posse fieri, et homines, nisi Dei vera cognitione et amore probe sint muniti, aeque facile ex miraculis falsos Deos, ac Verum posse amplecti. Nam addit [heb.] quoniam Jehova vester Deus vos tentat, ut sciat, num eum amatis integro corde vestro, et animo vestro. Deinde Israëlitae ex tot miraculis nullum de Deo sanum conceptum formare potuerunt, quod ipsa experientia testata est ; nam, cum sibi persuaderent, Mosen ab iis abiisse, numina visibilia ab Aharone petierunt, et vitulus, proh pudor ! eorum Dei fuit idea, quam tandem ex tot miraculis formaverunt. Asaph quamvis tot miracula audivisset, de Dei providentia tamen dubitavit, et fere a vera via deflexisset, nisi tandem veram beatitudinem intellexisset (vide Psal. 73). Salomon etiam, cujus tempore res Judaeorum in summo vigore erant, suspicatur omnia casu contingere. Vide Eccl. cap. 3 v. 19-21 et cap. 9 v. 2-3 etc. Denique omnibus fere prophetis hoc ipsum valde obscurum fuit, nempe, quomodo ordo naturae et hominum eventus cum conceptu, quem de providentia Dei formaverant, possent convenire, quod tamen philosophis, qui non ex miraculis, sed ex claris conceptibus res conantur intelligere, semper admodum clarum fuit, iis nimirum, qui veram foelicitatem in sola virtute, et tranquillitate animi constituunt, nec student, ut natura iis, sed contra, ut ipsi naturae pareant ; utpote qui certe sciunt, Deum naturam dirigere, prout ejus leges universales, non autem prout humanae naturae particulares leges exigunt, adeoque Deum non solius humani generis, sed totius naturae rationem habere. Constat itaque etiam ex ipsa Scriptura, miracula veram Dei cognitionem non dare, nec Dei providentiam clare docere. Quod autem in Scriptura saepe reperitur, Deum portenta fecisse, ut hominibus innotesceret, ut in Exodi cap. 10 v. 2 Deum Aegyptios illusisse, et signa sui dedisse, ut Israëlitae cognoscerent eum esse Deum, inde tamen non sequitur, miracula id revera docere, sed tantum sequitur, Judaeos tales habuisse opiniones, ut facile iis miraculis convinci possent ; supra enim in capite secundo clare ostendimus, rationes propheticas, sive quae ex revelatione formantur, non elici ex notionibus universalibus et communibus, sed ex concessis, quamvis absurdis, et opinionibus eorum, quibus res revelantur, sive quos Spiritus Sanctus convincere vult, quod multis exemplis illustravimus, et etiam testimonio Pauli, qui cum Graecis erat Graecus, et cum Judaeis Judaeus. Verum quamvis illa miracula Aegyptios, et Judaeos ex suis concessis convincere, non tamen veram Dei ideam, et cognitionem dare poterant, sed tantum facere, ut concederent, dari Numen, omnibus rebus, iis notis, potentius, deinde quod Hebraeos, quibus cum temporis omnia praeter spem foelicissime cesserunt, supra omnes curabat, non autem quod Deus omnes aeque curet ; nam hoc sola philosophia docere potest ; ideo Judaei et omnes, qui non nisi ex dissimili rerum humanarum statu et impari hominum fortuna Dei providentiam cognoverunt, sibi persuaserunt, Judaeos Deo dilectiores reliquis fuisse, quamvis tamen reliquos vera humana perfectione non superaverint, ut jam cap. III ostendimus. Ad tertium igitur pergo, ut scilicet ex Scriptura ostendam, Dei decreta et mandata, et consequenter providentiam nihil esse revera praeter naturae ordinem, hoc est, quando Scriptura dicit hoc vel illud a Deo vel Dei voluntate factum, nihil aliud revera intelligere, quam quod id ipsum secundum leges et ordinem naturae fuerit factum, non autem, ut vulgus opinatur, quod natura tamdiu cessavit agere, aut quod ejus ordo aliquamdiu interruptus fuit. At Scriptura ea, quae ad ejus doctrinam non spectant, directe non docet, quia ejus non est (ut circa legem divinam ostendimus) res per causas naturales, neque res mere speculativas docere : Quare id, quod hic volumus, ex quibusdam Scripturae Historiis, quae casu prolixius et pluribus circumstantiis narrantur, per consequentiam eliciendum est ; talium itaque aliquot in medium proferam. In libro 1 Shamuëlis cap. 9 v. 15-16 narratur, quod Deus Shamuëli revelavit, se Saulum ad eum missurum ; nec tamen Deus eum ad Shamuëlem misit, ut homines solent aliquem ad alium mittere, sed haec Dei missio nihil aliud fuit, quam ipse naturae ordo ; quaerebat nimirum Saul (ut in praedicto capite narratur) asinas, quas perdiderat, et jam absque iis domum redire deliberans, ex consilio sui famuli Shamuëlem prophetam adivit, ut ex eo sciret, ubi easdem invenire posset, nec ex tota narratione constat, Saulum aliud Dei mandatum praeter hunc naturae ordinem habuisse, ut Shamuëlem adiret. In Psalm. 105 v. 24 dicitur, quod Deus Aegyptiorum animum mutavit, ut odio haberent Israëlitas, quae etiam mutatio naturalis plane fuit, ut patet ex cap. 1 Exodi, ubi ratio non levis Aegyptiorum narratur, quae eos movit, Israëlitas ad servitutem redigere. Cap. 9 Genes. v. 13 ait Deus Noae, se iridem in nube daturum, quae etiam Dei actio nulla sane alia est, nisi radiorum solis refractio et reflexio, quam ipsi radii in aquae guttulis patiuntur. Psalmo 147 v. 18 vocatur illa venti naturalis actio et calor, quo pruina et nix liquescunt, verbum Dei ; et v. 15 dictum Dei et verbum ventus et frigus vocantur. Ventus et ignis vocantur in Psalmo 104 v. 4 legati, et ministri Dei, et alia ad hunc modum plura in Scriptura reperiuntur, quae clarissime indicant, Dei decretum, jussum, dictum, et verbum nihil aliud esse, quam ipsam naturae actionem, et ordinem. [q]uare non dubium est, quin omnia, quae in Scriptura narrantur, naturaliter contigerint, et tamen ad Deum referuntur, quia Scripturae, ut jam ostendimus, non est, res per causas naturales docere, sed tantum eas res narrare, quae imaginationem late occupant, idque ea methodo, et stylo, qui melius inservit ad res magis admirandum, et consequenter ad devotionem in animis vulgi imprimendum. Si igitur quaedam in Sacris Literis reperiuntur, quorum causas reddere nescimus, et quae praeter, imo contra ordinem naturae videntur contigisse, ea moram nobis injicere non debent, sed omnino credendum, id, quod revera contigit, naturaliter contigisse ; quod etiam ex hoc confirmatur, quod in miraculis plures circumstantiae reperiebantur, quamvis tamen non semper narrentur, pracipue cum stylo poëtico canantur ; circumstantiae, inquam, miraculorum clare ostendunt, ipsa causas naturales requirere. Nempe ut Aegyptii scabie infestarentur, opus fuit, ut Moses favillam in aërem sursum spargeret (vide Exodi cap. 9 v. 10) ; locustae etiam ex mandato Dei naturali, nempe ex vento orientali integro die et nocte stante, Aegyptiorum regionem petierunt, et vento occidentali fortissimo eandem reliquerunt (vide Exod. cap. 10 v. 14,[-] 19). Eodem etiam Dei jussu mare viam Judaeis aperuit (vide Exod. cap. 14 v. 21), nempe Euro, qui fortissime integra nocte flavit. Deinde ut Elisa puerum, qui mortuus credebatur, excitaret, aliquoties puero incumbere debuit, donec prius incaluerit, et tandem oculos aperuit (vide Regum lib. 2 cap. 4 v. 34-35). Sic etiam in Euangelio Johannis cap. 9 quaedam narratur circumstanciae, quibus Christus usus est, ad sanandum caecum, et sic alia multa in Scripturis reperiuntur, quae omnia satis ostendunt, miracula aliud, quam absolutum Dei, ut ajunt, mandatum requirere. Quare credendum, quamvis circumstanciae miraculorum, eorumque naturales causae non semper, neque omnes enarrentur, miracula tamen non sine iisdem contigisse. Quod etiam constat ex Exodi cap. 14 v. 27, ubi tantum narratur, quod ex solo nutu Mosis mare iterum intumuit, nec ulla venti mentio fit. Et tamen in Cantico (cap. 15 v. 10) dicitur, id contigisse ex eo, quod Deus vento suo (id est, vento fortissimo) flaverit ; quare haec circumstantia in historia omittitur, et miraculum ea de causa majus videtur. At forsan instabit aliquis, nos perplura in Scripturis reperire, quae nullo modo per causas naturales videntur posse explicari, ut quod peccata hominum, eorumque precationes, possunt esse pluviae terraeque fertilitatis causa, aut quod fides caecos sanare potuit, et alia ad hunc modum, quae in Bibliis narrantur. Sed ad haec me jam respondisse puto : ostendi enim, Scripturam res non docere per proximas suas causas, sed tantum res eo ordine, iisque phrasibus narrare, quibus maxime homines, et praecipue plebem ad devotionem movere potest, et hac de causa de Deo, et de rebus admodum improprie loquitur, quia nimirum non rationem convincere, sed hominum phantasiam et imaginationem afficere et occupare studet. Si enim Scriptura vastationem alicujus imperii, ut historici politici solent, narraret, id plebem nihil commoveret, at contra maxime, si omnia poëtice depingat et ad Deum referat, quod facere solet. Cum itaque Scriptura narrat, terram propter hominum peccata sterilem esse, aut quod caeci ex fide sanabantur, ea nos non magis movere debent, quam cum narrat, Deum propter hominum peccata irasci, contristari, poenitere boni promissi et facti, aut quod Deus, ex eo quod signum videt, promissi recordetur et alia perplurima, quae vel poëtice dicta sunt, vel secundum scriptoris opiniones, et praejudicia relata. Quare hic absolute concludimus, omnia, quae in Scriptura vere narrantur contigisse, ea secundum leges naturae ut omnia necessario contigisse, et si quid reperiatur, quod apodictice demonstrari potest, legibus naturae repugnare, aut ex iis consequi non potuisse, plane credendum id a sacrilegis hominibus Sacris Literis adjectum fuisse ; quicquid enim contra naturam est, id contra rationem est, et quod contra rationem, id absurdum est, ac proinde etiam refutandum. Superest jam, tantum pauca adhuc de miraculorum interpretatione notare, vel potius recolligere (nam praecipua jam dicta sunt), et uno aut altero exemplo illustrare, quod hic quarto facere promisi, idque propterea volo, ne quis, miraculum aliquod male interpretando, temere suspicetur, se aliquid in Scriptura reperisse, quod lumini naturae repugnet. Raro admodum fit, ut homines rem aliquam, ut gesta est, ita simpliciter narrent, ut nihil sui judicii narrationi immisceant. Imo, cum aliquid novi vident aut audiunt, nisi maxime a suis praeconceptis opinionibus caveant, iis plerumque ita praeoccupabantur, ut plane aliud, quam quod vident, aut contigisse audiunt, percipiant, praesertim si res acta captum narrantis, aut audientis superat, et maxime si ad ejus rem referat, ut ipsa certo modo contingat. Hinc sit, ut homines in suis chronicis et historiis magis suas opiniones, quam res ipsas actas narrent, et ut unus, idemque casus, a duobus hominibus, qui diversas habent opiniones, ita diverse narretur, ut non nisi de duobus casibus loqui videantur, et denique, ut saepe non admodum difficile sit, ex solis historiis opiniones chronographi et historici investigare. Ad hoc confirmandum multa adferre possem, tam philosophorum, qui historiam naturae scripserunt, quam chronographorum exempla, nisi id superfluum existimarem ; ex Sacra autem Scriptura unum tantum adferam, de reliquis lector ipse judicet. Tempore Josuae Hebraei (ut jam supra monuimus) cum vulgo credebant, solem motu, ut vocant, diurno moveri, terram autem quiescere, et huic praeconceptae opinioni miraculum, quod iis contigit, cum contra quinque illos reges pugnarent, adaptaverunt ; non enim simpliciter narraverunt, diem illum solito longiorem fuisse, sed solem et lunam stetisse, sive a suo motu cessavisse, quod ipsis etiam cum temporis non parum inservire poterat, ad Ethnicos, qui solem adorabant, convincendum et ipsa experientia comprobandum, solem sub alterius numinis imperio esse, ex cujus nutu ordinem suum naturalem mutare tenetur. Quare partim ex religione, partim ex praeconceptis opinionibus rem longe aliter, quam revera contingere potuit, conceperunt, atque enarraverunt. Igitur ad miracula Scripturae interpretandum, et ex eorum narrationibus intelligendum, quomodo ipsa revera contigerint, necesse est, opiniones eorum scire, qui ipsa primi narraverunt, et qui nobis ea scripto reliquerunt, et eas ab eo, quod sensus iis repraesentare potuerunt, distinguere ; alias enim eorum opiniones et judicia cum ipso miraculo, prout revera contigit, confundemus : nec ad haec tantum, sed ne etiam confundamus res, quae revera contigerunt, cum rebus imaginariis, et quae non nisi repraesentationes propheticae fuerunt, eorum opiniones scire refert. In Scriptura enim multa, ut realia narrantur, et quae etiam realia esse credebantur, quae tamen non nisi repraesentationes, resque imaginariae fuerunt ; ut quod Deus (summum ens) e coelo descenderit (vide Exodi cap. 19 v. 18 et Deut. cap. 5 v. 19), et quod mons Sinai propterea fumabat, quia Deus supra eundem descenderat, igne circumdatus, quod Elias ad coelum igneo curru, et igneis equis ascenderit ; quae sane omnia non nisi repraesentationes fuerunt, adaptatae opinionibus eorum, qui eas nobis, ut iis repraesentatae sunt, nempe ut res actuales, tradiderunt. Omnes enim, qui aliquantulum supra vulgum sapiunt, sciunt, Deum non habere dextram, neque sinistram, neque moveri, neque quiescere, neque in loco, sed absolute infinitum esse, et in eo omnes contineri perfectiones. Haec, inquam, ii sciunt, qui res ex perceptionibus puri intellectus judicant, et non prout imaginatio a sensibus externis afficitur, ut vulgus solet, quod ideo Deum corporeum, et imperium regium tenentem imaginatur, cujus solium in convexitate coeli supra stellas esse fingit, quarum a terra distantiam non admodum longam credit esse. Et his et similibus opinionibus (uti diximus) perplurimi Scripturae casus adaptati sunt, qui proinde non debent ut reales a philosophis accipi. Refert denique ad miracula, ut realiter contigerint, intelligendum, Hebraeorum phrases et tropos scire ; qui enim ad ipsos non satis attenderit, multa Scripturae affinget miracula, quae ejus scriptores nunquam enanarre cogitaverunt, adeoque non tantum res et miracula, prout revera contigerint, sed mentem etiam authorum sacrorum codicum plane ignorabit. Ex. gr. Zacharias cap. 14 v. 7 de quodam bello futuro loquens, ait [heb.] et dies erit unicus, Deo tantum notus, non (enim erit) dies neque nox, tempore autem vespertino lux erit. Quibus verbis magnum miraculum praedicere videtur, et tamen iis nihil aliud significare vult, quam quod bellum toto die erit anceps, ejusque eventus Deo tantum notus, et quod tempore vespertino victoriam adipiscentur ; similibus enim phrasibus victorias et clades nationum praedicere et scribere solebant prophetae. Sicuti videmus Esaiam, qui cap. 13 vastationem Babiloniae sic depingit [heb.] quoniam stellae coeli, ejusque fidera, non illuminabunt luce sua, sol in ortu suo tenebrescet, et luna non emittet splendorem suae lucis : quae sane neminem credere existimo in vastatione illius imperii contigisse ; ut neque etiam ea, quae mox addit, nempe [heb.] propterea coelos contremiscere faciam, et terra e suo loco dimovebitur. Sic etiam Esaias cap. 48 v. paenult., ut Judaeis significaret, eos Babilonia Hierosolymam secure redituros, neque in itinere sitim passuros, ait, [heb.] et non sitiverunt, per deserta eos duxit, aquam ex petra iis instillare fecit, petram rupit, et fluxerunt aquae. His inquam verbis nihil aliud significare vult, quam quod Judaei fontes in desertis, ut fit, invenient, quibus sitim suam mitigabunt ; nam cum ex consensu Cyri Hierosolymam petierunt, nulla similia miracula iis contigisse constat ; et ad hunc modum perplurima in Sacris Literis occurrunt, quae tantum modi loquendi inter Judaeos fuerunt, nec opus est, omnia hic singulatim recensere ; sed tantum hoc in genere notari velim, Hebraeos his phrasibus non tantum consuevisse ornate, sed etiam et quidem maxime, devote loqui. Hac enim de causa in Sacris Literis invenitur, Deo benedicere pro maledicere (vide lib. 1 Regum cap. 1 v. 10 et Job. cap. 2 v. 9), et eadem etiam de causa omnia ad Deum referebant, et ideo Scriptura nihil nisi miracula narrare videtur, idque, cum de rebus maxime naturalibus loquitur, cujus rei exempla aliquot jam supra retulimus ; quare credendum, cum Scriptura dicit, Deum cor Pharaonis induravisse, nihil aliud tum significari, quam quod Pharao fuit contumax. Et cum dicitur Deum fenestras coeli aperire, nihil aliud significat, quam quod multa aqua pluerit, et sic alia. Ad haec igitur, et, quod multa admodum breviter, sine ullis circumstantiis, et fere mutilate narrentur, si quis probe attenderit, nihil fere in Scriptura reperiet, quod possit demonstrari lumini naturae repugnare, et contra multa, quae obscurissima visa sunt, mediocri meditatione intelligere poterit et facile interpretari. Atque his existimo, me id, quod intenderam, satis clare ostendisse. Attamen antequam huic capiti finem dem, aliud adhuc restat, quod hic monere volo ; nempe, me alia prorsus methodo hic circa miracula processisse, quam circa prophetiam. De prophetia enim nihil affirmavi, nisi quod ex fundamentis in Sacris Literis revelatis concludere potui, at his praecipua ex solis principiis lumine naturali notis elicui, quod etiam consulto feci ; quia de prophetia, quandoquidem ipsa captum humanum superat, et quaestio mere theologica est, nihil affirmare, neque etiam scire poteram, in quo ipsa potissimum constiterit, nisi ex fundamentis revelatis ; atque adeo coactus tum sui historiam prophetiae concinare, et ex ea quaedam dogmata formare, quae me naturam prophetiae, ejusque proprietates, quoad fieri potest, docerent. At hic circa miracula, quia id, quod inquirimus (nempe an concedere possumus, aliquid in natura contingere, quod ejus legibus repugnet, aut quod ex iis non posset sequi) philosophicum plane est, nullo simili indegebam ; imo consultius duxi, hanc quaestionem ex fundamentis lumine naturali cognitis utpote maxime notis enodare.Dico, me id consultius duxisse : nam eam etiam ex solis Scripturae dogmatibus et fundamentis facile solvere potueram ; quod, ut unicuique pateat, hic paucis ostendam. Scriptura de natura in genere quibusdam in locis affirmat, eam fixum atque immutabilem ordinem servare, ut in Psal. 148 v. 6 et Jerem. cap. 31 v. 35-36. Philosophus praeterea in suo Eccl. cap. 1 v. 10 clarissime docet, nihil novi in natura contingere ; et v. 11-12 hoc idem illustrans, ait, quod, quamvis aliquando aliquid contingat, quod novum videtur, id tamen novum non est, sed in saeculis, quae antea fuerunt, et quorum nulla est memoria, contigit ; nam ut ipse ait, antiquorum nulla est apud hodiernos memoria, nec ulla etiam hodiernorum apud posteros erit. Deinde cap. 3 v. 11 dicit, Deum omnia probe in eorum tempus ordinavisse, et v. 14 se novisse, ait, quod, quicquid Deus facit, id in aeternum permanebit, nec ei aliquid addi, nec de eo aliquid subtrahi posse ; quae omnia clarissime docent, naturam fixum atque immutabilem ordinem servare, Deum omnibus saeculis nobis notis et ignotis eundem fuisse, legesque naturae adeo perfectas et fertiles esse, ut iis nihil addi neque detrahi possit, et denique miracula, non nisi propter hominum ignorantiam, ut aliquid novi, videri. Haec igitur in Scriptura expresse docentur, at nullibi, quod in natura aliquid contingat, quod ipsius legibus repugnet, aut quod ex iis nequeat sequi, adeoque neque etiam Scripturae affingendum. At haec accedit, quod miracula causas et circumstantias requirant (ut jam ostendimus), et quod non sequantur ex nescio quo imperio regio; quod vulgus Deo affingit, sed ex imperio et decreto divino, hoc est (ut etiam ex ipsa Scriptura ostendimus), ex legibus naturae ejusque ordine, et quod denique miracula etiam a seductoribus fieri possint, ut convincitur ex cap. 13 Deut. et cap. 24 v. 24 Matthaei. Ex quibus porro evidentissime sequitur, miracula res naturales fuisse, atque adeo eadem ita explicanda, ut neque nova (ut Salomonis verbo utar) neque naturae repugnantia videantur, sed, si fieri potuit, ad res naturales maxime accedentia, quod ut facilius ab unoquoque possit fieri, quasdam regulas ex sola Scriptura petitas tradidi. Attamen, quamvis dicam, Scripturam haec docere, non tamen intelligo, haec ab eadem doceri tanquam documenta ad salutem necessaria, sed tantum quo prophetae haec eadem uti nos amplexi sunt ; quare de his unicuique, prout sibi melius esse sentiet, ad Dei cultum, et religionem integro animo suscipiendum, liberum est existimare. Quod etiam Josephus sentit ; sic enim in conclusione libri II Antiquit. scribit. Nullus vero discredat verbo miraculi, si antiquis hominibus, et malitia privatis via salutis liquet per mare facta, sive voluntate Dei, sive sponte revelata : dum et eis, qui cum Alexandro rege Macedoniae fuerint olim, et antiquitus a resistentibus Pamphylicum mare divisum sit, et cum aliud iter non esset, transitum praebuit iis, volente Deo, per eum Persarum destruere principatum ; et hoc confitentur omnes, qui actus Alexandri scripserunt, de his itaque, sicut placuerit cuilibet, existimet. Haec sunt verba Josephi, ejusque de fide miraculorum judicium.

0 件のコメント:

コメントを投稿