2020年5月21日木曜日

1 Tractatus theologico-politicus/Caput I - Spinoza et Nous

Tractatus theologico-politicus/Caput I - Spinoza et Nous

http://spinozaetnous.org/wiki/Tractatus_theologico-politicus/Caput_I

Tractatus theologico-politicus/Caput I - Spinoza et Nous

Prophetia sive revelatio est rei alicujus certa cognitio a Deo hominibus revelata. Propheta autem is est, qui Dei revelata iis interpretatur, qui rerum a Deo revelatarum certam cognitionem habere nequeunt, quique adeo mera fide res revelatas amplecti tantum possunt. 》Propheta enim apud Hebraeos vocatur [heb.] nabi [1], id est orator, et interpres, at in Scriptura semper usurpatur pro Dei interprete, ut ex cap. 7 v. 1 Exodi colligitur. Ubi Deus Mosi dicit, ecce te constituo Deum Pharaonis, et Aharon tuus frater erit tuus propheta. Quasi diceret, quoniam Aharon ea, quae tu loqueris, Pharaoni interpretando, personam agit prophetae, eris tu igitur quasi Deus Pharaonis, sive qui vicem Dei agit.

De prophetis in sequente capite, hic de prophetia agemus, ex cujus jam tradita definitione sequitur cognitionem naturalem, prophetiam vocari posse. Nam ea, quae lumine naturali cognoscimus, a sola Dei cognitione, ejusque aeternis decretis dependent. Verum, quia haec cognitio naturalis omnibus hominibus communibus, ideo a vulgo, ad rara semper, et a sua natura aliena anhelante, et dona naturalia spernente, non tanti aestimatur, et propterea, ubi de cognitione prophetica loquitur, hanc exclusam vult ; attamen nihilominus aequali jure, ac alia, quaecunque illa sit, divina vocari potest, quandoquidem Dei natura, quatenus de ea participamus, Deique decreta eam nobis quasi dictant, nec ab illa, quam omnes divinam vocant, differt, nisi quod ea ultra limites hujus se extendit, et quod humanae naturae leges, in se consideratae, non possunt ejus esse causa ; at respectu certitudinis, quam naturalis cognitio involvit, et fontis, e quo derivatur (nempe Deo) nullo modo cognitioni propheticae cedit. Nisi fortè aliquis intelligere, vel potius somniare velit, prophetas corpus quidem humanum, mentem vero non humanam habuisse, adeoque eorum sensationes, et conscientiam alterius prorsus naturae, quam nostrae sunt, fuisse.

At, quamvis scientia naturalis divina sit, ejus tamen propagatores non possunt vocari prophetae [2]. Nam quae illi docent, reliqui homines aequali certitudine, et dignitate, ac ipsi, percipere possunt, atque amplecti, idque non ex fide sola.

Cum itaque mens nostra ex hoc solo, quod Dei naturam objective in se continet, et de eadem participat, potentiam habeat ad formandas quasdam notiones rerum naturam explicantes, et vitae usum docentes, merito mentis naturam, quatenus talis concipitur, primam divinae revelationis causam statuere possumus ; ea enim omnia, quae clare, et distincte intelligimus, Dei idea (ut modo indicavimus), et natura nobis dictat, non quidem verbis, sed modo longe excellentiore, et qui cum natura mentis optime convenit, ut unusquisque, qui certitudinem intellectus gustavit, apud se, sine dubio expertus est. Verum quoniam meum institutum praecipue est, de iis tantum loqui, quae solam Scripturam spectant, sufficit de lumine naturali haec pauca dixisse. Quare ad alias causas, et media, quibus Deus ea hominibus revelat, quae limites naturalis cognitionis excedunt, et etiam quae non excedunt (nihil enim impedit, quominus Deus ea ipsa, quae nos lumine naturae cognoscimus, aliis modis hominibus communicet) pergo, ut de iis prolixius agam.

Verum enimvero quicquid de iis dici potest, ex Scriptura sola peti debet. Nam quid de rebus, limites nostri intellectus excendetibus dicere possumus, praeter id, quod ex ipsis prophetis ore, vel scripto nobis traditur ? Et quia hodie nullos, quod sciam, habemus prophetas, nihil nobis relinquitur, nisi sacra volumina nobis a prophetis relicta evolvere. Hac quidem cautione, ut nihil de similibus rebus statuamus, aut ipsis prophetis aliquid tribuamus, quod ipsi non clare dictaverunt. Sed hic apprime notandum, quod Judaei nunquam causarum mediarum, sive particularium faciunt mentionem, nec eas curant, sed religionis ac pietatis, sive (ut vulgo dici solet) devotionis causa ad Deum semper recurrunt ; si enim ex. gr. pecuniam mercatura lucrati sunt, eam a Deo sibi oblatam ajunt, si aliquid, ut fit, cupiunt, dicunt, Deum eorum cor disposuisse, et si quid etiam cogitant, Deum id eis dixisse ajunt. Quare non omne id, quod Scriptura ait Deum alicui dixisse, pro prophetia, et cognitione supra naturali habendum, sed tantum id, quod Scriptura expresse dicit, vel quod ex circumstantiis narrationis sequitur, prophetiam, sive revelationem fuisse.

Si igitur sacra volumina percurramus, videbimus, quod omnia, quae Deus prophetis revelavit, iis revelata fuerunt vel verbis, vel figuris, vel utroque hoc modo, verbis scil., et figuris. Verba vero, et etiam figurae vel verae fuerunt, et extra imaginationem prophetae audientis, seu videntis, vel imaginariae, quia nimirum prophetae imaginatio, etiam vigilando, ita disponebatur, ut sibi clare videretur verba audire, aut aliquid videre.

Voce enim vera revelavit Deus Mosi leges, quas Hebraeis praescribi volebat, ut constat ex Exodo cap. 25 v. 22, ubi ait[heb.] et paratus ero tibi ibi, et loquar tecum ex illa parte tegminis, quae est inter duos Cherubines. Quod quidem ostendit, Deum usum fuisse voce aliqua vera, quandoquidem Moses, quandocunque volebat, Deum ibi ad loquendum sibi paratum inveniebat. Et haec sola, qua scilicet lex prolata fuit, vera fuit vox, ut mox ostendam.

Vocem, quâ Deus Shamuëlem vocavit, veram suspicarer fuisse, quia 1 Shamuelis cap. 3 v. ultimo dicitur [heb.] et rursus apparuit Deus Shamuëli in Shilo, quia manifestatus fuit Deus Shamuëli in Shilo verbo Dei ; quasi diceret, apparitio Dei Shamuëli nihil aliud fuit, quam quod Deus se verbo ipsi manifestavit, vel nihil aliud fuit, quam quod Shamuël Deum audiverit loquentem. Attamen, quia cogimur distinguere inter prophetiam Mosis, et reliquarum prophetarum, necessario dicendum hanc vocem a Shamuële auditam, imginariam fuisse ; quod inde etiam colligi potest, quod ipsa vocem Heli, quam Shamuël maxime audire solebat, adeoque promptius etiam imaginari poterat, referebat : ter enim a Deo vocatus, suspicatus est se ab Heli vocari. Vox, quam Abimelech audivit, imaginaria fuit. Nam dicitur Gen. cap. 20 v. 6 Et dixit ipsi Deus in somnis etc. Quare hic non vigilando, sed tantum in somnis (tempore scilicet, quo imaginatio maxime naturaliter apta est, ad res, quae non sunt, imaginandum) Dei voluntatem imaginari potuit.

Verba Decalogi ex opinione quorundam Judaeorum non fuerunt a Deo prolata, sed putant, quod Israëlitae strepitum tantum audiverunt, nulla quidem verba proferentem, atque eo durante leges Decalogi pura mente perceperunt. Quod ego etiam aliquando suspicatus sum, quia videbam verba Decalogi Exodi variare ab iis Decalogi Deut. ; ex quo videtur sequi (quandoquidem Deus semel tantum locutus est) Decalogum non ipsa Dei verba, sed tantum sententias docere velle. Attamen nisi Scripturae vim inferre velimus, omnino concedendum est, Israëlitas veram vocem audivisse. Nam Scriptura Deut. cap. 5 v. 4 expresse dicit [heb.] de facie ad faciem locutus est Deus vobiscum etc., hoc est, ut duo homines suos conceptus invicem, mediantibus suis duobus corporibus, communicare solent. Quapropter magis cum Scriptura convenire videtur, quod Deus aliquam vocem vere creavit, qua ipse Decalogum revelavit. Causa autem, cur verba, et rationes unius a verbis et rationibus alterius variant, de ea vide cap. 8. Verumenimvero nec hoc modo omnis tollitur difficultas. Nam non parum a ratione alienum videtur, statuere, quod res creata, a Deo eodem modo, ac reliquae, dependens, essentiam, aut existentiam Dei re, aut verbis, exprimere, aut explicare per suam personam posset, nempe dicendo in prima persona, ego sum Jehova Deus tuus etc. Et quamvis, ubi aliquis ore dicit, ego intellexi, nemo putet, os, sed tantum mentem hominis id dicentis intellexisse, quia tamen os ad naturam hominis id dicentis refertur, et etiam is, cui id dicitur, naturam intellectus perceperat, mentem hominis loquentis per comparationem sui facile intelligit. At qui Dei nihil praeter nomen antea noverant, et ipsum alloqui cupiebant, ut de ejus Existentia certi fierent, non video, quomodo eorum petitioni satisfactum fuit per creaturam (quae ad Deum non magis, quam reliqua creata, refertur, et ad Dei naturam non pertinet), quae diceret, ego sum Deus. Quaeso quid, si Deus labia Mosis, sed quid Mosis ? imo alicujus bestiae contorsisset ad eadem pronuntiandum, et dicendum, ego sum Deus, an inde Dei existentiam intelligerent ? Deinde Scriptura omnino indicare videtur Deum ipsum locutum fuisse (quem ad finem e coelo supra montem Sinaï descenderit), et Judaeos non tantum eum loquentem audivisse, sed Magnates eum etiam vidisse (vide Exodi cap. 24), nec Lex, Mosi revelata, cui nihil addere, nihil adimere licebat, et quae tanquam jus Patriae instituta fuit, unquam praecepit, ut credamus, Deum esse incorporeum, nec etiam eum nullam habere imaginem, sive figuram, sed tantum Deum esse, eique credere, eumque solum adorare ; a cujus cultu ne discederent, praecepit, ne ei aliquam imaginem affingerent, nec ullam facerent. Nam, quandoquidem Dei imaginem non viderant, nullam facere potuerant, quae Deum, sed quae necessario rem aliam creatam, quam viderant, referret, adeoque ubi Deum per illam imaginem adorarent, non de Deo, se de re, quam illa imago referret, cogitarent, et sic tandem honorem Dei, ejusque cultum illi rei tribuerent. Quinimo Scriptura clare indicat Deum habere figuram, et Mosi, ubi Deum loquentem audiebat, eam aspexisse, nec tamen videre contigisse, nisi Dei posteriora. Quare non dubito, quin hic aliquod lateat mysterium, de quo infra fusius loquemur. Hic ostendere pergam loca Scripturae, quae media indicant, quibus Deus sua decreta hominibus revelavit. 

Quod Revelatio per solas imagines contigit, patet ex primo Paralip. cap. 21, ubi Deus Davidi iram suam ostendit per Angelum, gladium manu prehendentem. Sic etiam Balamo. Et quamvis Maimonides, et alii hanc historiam et itidem omnes, quae Angeli alicujus apparitionem narrant, ut illa Manoae, Abrahami, ubi filium immolare putabat, etc. in somnis contigisse volunt, non vero, quod aliquis oculis apertis Angelum videre potuerit : illi sane garriunt ; nam nihil aliud curaverunt, quam nugas Aristotelicas, et sua propria figmenta ex Scriptura extorquere ; quo mihi quidem nihil magis ridiculum videtur.

Imaginibus vero non realibus, sed a sola imaginatione Prophetae dependentibus revelavit Deus Josepho Dominium sibi futurum.

Per imagines, et verba revelavit Deus Josuae, se pro iis pugnaturum, nimirum ostendens ei Angelum cum gladio, quasi ducem exercitus, quod etiam verbis ei revelaverat, et Josua ab Angelo audiverat. Esaiae etiam (ut cap. 6 narratur) repraesentatum fuit per figuras Dei providentiam populum deserere, nempe imaginando Deum ter Sanctum in throno altissimo, et Israëlitas illuvie peccatorum inquinatos, et sterquiliniis quasi immersos, adeoque a Deo maxime distantes. Quibus praesentem populi miserrimum statum intellexit, ejusdem vero futurae calamitates verbis, tanquam a Deo prolatis, ei revelatae fuerunt. Et ad hujus exemplar multa possem adferre exempla ex Sacris Literis, nisi putarem ea omnibus esse satis nota.

Sed haec omnia clarius confirmantur ex textu Numer. cap. 12 v. 6. 7. sic sonante ; [heb.] si aliquis vestri Propheta Dei erit, in visione ei revelabor (id est per figuras, et hieroglyphica ; nam de Prophetia Moses ait esse visionem sine hieroglyphicis) ; in somnis loquar ipsi (id est non verbis realibus, et vera voce). Verum Mosi non sic (revelor) ; ore ad os loquor ipsi, et visione, sed non aenigmatibus, et imaginem Dei aspicit, hoc est me aspiciens, ut socius, non vero perterritus mecum loquitur, ut habetur in Exodo cap. 33 v. 11. Quare non dubitandum est, reliquos Prophetas vocem veram non audivisse, quod magis adhuc confirmatur ex Deut. cap. 34 v. 10, ubi dicitur [heb.] et non consistit (proprie surrexit) unquam Israëli propheta sicut Moses, quem Deus noverit de facie ad faciem ; quod quidem intelligendum est per solam vocem ; nam nec Moses ipse Dei faciem nunquam viderat (Exodi cap. 33).

Praeter haec media, nulla alia, quibus Deus se hominibus communicaverit, in Sacris Literis reperio, adeoque ut supra ostendimus, nulla alia fingenda, neque admittenda. Et quamvis clare intelligamus, Deum posse immediate se hominibus communicare ; nam nullis mediis corporeis adhibitis, menti nostrae suam essentiam communicat ; attamen ut homo aliquis sola mente aliqua perciperet, quae in primis nostrae cognitionis fundamentis non continentur, nec ab iis deduci possunt, ejus mens praestantior necessario, atque humanâ longe excellentior esse deberet. Quare non credo ullum alium ad tantam perfectionem supra alios pervenisse, praeter Christum, cui Dei placita, quae homines ad salutem ducunt, sine verbis, aut visionibus, sed immediate revelata sunt : adeo ut Deus per mentem Christi sese Apostolis manifestaverit, ut olim Mosi mediante voce aërea. Et ideo vox Christi, sicuti illa, quam Moses audiebat, Vox Dei vocari potest. Et hoc sensu etiam dicere possumus, Sapientiam Dei, hoc est, Sapientiam, quae supra humanam est, naturam humanam in Christo assumpsisse, et Christum viam salutis fuisse.

Verum monere hic necesse est, me de iis, quae quaedam Ecclesiae de Christo statuunt, prorsus non loqui, neque ea negare ; nam libenter fateor me ea non capere. Quae modo affirmavi, ex ipsa Scriptura conjicio. Nam nullibi legi, Deum Christo apparuisse, aut locutum fuisse, sed Deum per Christum Apostolis revelatum fuisse, eumque viam salutis esse, et denique veterem legem per Angelum, non vero a Deo immediate traditam fuisse etc. Quare, si Moses cum Deo de facie ad faciem, ut vir cum socio solet (hoc est mediantibus duobus corporibus) loquebatur, Christus quidem de mente ad mentem cum Deo communicavit.

Asserimus itaque praeter Christum, neminem nisi imaginationis ope, videlicet ope verborum, aut imaginum, Dei revelata accepisse, atque adeo ad prophetizandum non esse opus perfectiore mente, sed vividiore imaginatione, ut clarius in sequenti capite ostendam. Hic jam quaerendum est, quidnam Sacrae Literae intelligant per Spiritum Dei prophetis infusum, vel quod prophetae ex Dei Spiritu loquebantur ; ad quod investigandum, quaerendum prius, quid significat vox Hebraea [heb.] ruagh, quam vulgus Spiritum interpretatur.

Vox [heb.] ruagh genuino sensu significat ventum, ut notum, sed ad plura alia significandum saepissime usurpatur, quae tamen hinc derivantur. Sumitur enim

1. ad significandum halitum, ut Psal. 135 v. 17,[heb.] etiam non est Spiritus in ore suo.

2. animum, sive respirationem, ut Shamuëlis I cap. 30 v. 12 [heb.] et rediit ei Spiritus, id est, respiravit. Hinc sumitur

3. pro animositate, et viribus, ut Josuae cap. 2 v. 11 [heb.] nec constitit postea Spiritus in ullo viro. Item Ezechiel. cap. 2 v. 2 [heb.] et venit in me Spiritus (seu vis), qui me fecti instare pedibus meis. Hinc sumitur

4. pro virtute, et aptitudine, ut Job. cap. 32 v. 8 [heb.] certe ipse Spiritus est in homine, hoc est, scientia non praecise apud senes est quaerenda, nam illam a singulari hominis virtute, et capacitate pendere jam reperio. Sic Numeri cap. 27 v. 18 [heb.] vir, in quo est Spiritus. Sumitur deinde

5. pro animi sentientia, ut Num. cap. 14 v. 24 [heb.] quoniam ipsi alius fuit Spiritus, hoc est, alia animi sententia, sive alia mens. Item Prov. cap. 1 v. 23 [heb.] eloquar vobis Spiritum (hoc est mentem) meum. Et hoc sensu usurpatur ad significandam voluntatem, sive decretum, appetitum, et impetum animi ; ut Ezechiel cap. 1 v. 12 [heb.] quo erat Spiritus (seu voluntas) eundi, ibant. Item Esaiae cap. 30 v. 1 [heb.] et ad fundendam fusionem et non ex meo Spiritu. Et cap. 29 v. 10 [heb.] quia fudit super ipsos Deus Spiritum (hoc est appetitum) dormiendi. Et Judic. cap. 8 v. 3 [heb.] tunc mitigatus est eorum Spiritus, sive impetus. Item Prov. cap. 16 v. 32 [heb.] qui dominatur Spiritui (sive appetitui) suo, quam qui capit civitatem. Idem cap. 25 v. 28 [heb.] vir, qui non cohibet Spirituum suum. Et Esaiae cap. 33 v. 11 [heb.] Spiritus vester est ignis, qui vos consumit. Porro haec vox [heb.] ruagh, quatenus animum significat, inservit ad exprimendum omnes animi passiones, et etiam dotes ut [heb.] Spiritus altus, ad significandum superbiam, [heb.] Spiritus demissus, ad humilitatem, [heb.] Spiritus malus, ad odium et melancholiam, [heb.] Spiritus bonus, ad benignitatem, [heb.] Spiritus Zelotypiae, [heb.] Spiritus (sive appetitus) fornicationum, [heb.] Spiritus sapientiae, consilii, fortitudinis, id est (nam hebraice frequentius substantivis, quam adjectivis utimur) animus sapiens, prudens, fortis, vel virtus sapientiae, consilii, fortitudinis, [heb.] Spiritus benevolentiae etc. 6. significat ipsam mentem sive animam, ut Eccl. 3 v. 19 [heb.] Spiritus (sive animaeadem est omnibus, [heb.] et Spiritus ad Deum revertitur. 7. Denique significat mundi plagas (propter ventos, qui inde stant), et etiam latera cujuscunque rei, quae illas mundi plagas respiciunt. Vide Ezechiëlem cap. 37 v. 9 et cap. 42 v. 16-19 etc.

Jam notandum, quod res aliqua ad Deum refertur, et Dei dicitur esse.

1. Quia ad Dei naturam pertinet, et quasi pars est Dei, ut cum dicitur [heb.] potentia Dei, [heb.] oculi Dei.

2. Quia in Dei potestate est, et ex Dei nutu agit, sic in Sacris coeli vocantur [heb.] coeli Dei, quia Dei quadriga, et domicilium sunt, Assyria flagellum Dei vocatur, et Nabuchodonosor servus Dei, etc.

3. Quia Deo dicata est, ut [heb.] templum Dei, [heb.] Dei Nazarenus, [heb.] panis Dei etc.

4. Quia per Prophetas tradita est, at non lumine naturali revelata ; ideo Lex Mosis, Lex Dei vocatur.

5. Ad rem in superlativo gradu exprimendum, ut [heb.] montes Dei, hoc est, montes altissimi, [heb.] somnus Dei, id est, profundissimus, et hoc sensu Amos cap. 4 v. 11 explicandus est, ubi Deus ipse sic loquitur [heb.] subverti vos, sicuti subversio Dei (subvertit) Sodomam et Gomorram, id est, sicuti memorabilis illa subversio : Nam, cum Deus ipse loquatur, aliter proprie explicari non potest. Scientia etiam naturalis Salomonis, Dei scientia vocatur, id est, divina, sive supra communem. In Psalmis etiam vocantur [heb.] cedri Dei, ad exprimendam earum insolitam magnitudinem. Et 1 Shamuëlis cap. 11 v. 7 ad significandum metum admodum magnum, dicitur [heb.] et cecidit metus Dei supra populum. Et hoc sensu omnia, quae captum Judaeorum superabant, et quorum causas naturales tum temporis ignorabant, ad Deum referri solebant. Ideo tempestas [heb.] increpatio Dei, tonitrua autem, et fulmina, Dei sagittae vocabantur ; putabant enim, Deum ventos in cavernis, quas Dei aeraria vocabant, inclusos habere, in qua opinione ab Ethnicis in hoc differabant, quod non Aeolum, sed Deum eorum rectorem credebant. Hac etiam de causa miracula opera Dei vocantur, hoc est, opera stupenda. Nam sane omnia naturalia Dei opera sunt, et per solam divinam potentiam sunt, et agunt. Hoc ergo sensu Psaltes vocat Aegypti miracula Dei potentias, quia Hebraeis nihil simile expectantibus viam ad salutem in extremis periculis aperuerunt, atque ideo ipsi eadem maxime admirabantur.

Cum igitur opera naturae insolita, opera Dei vocentur, et arbores insolitae magnitudinis arbores Dei, minime mirandum, quod in Genesi homines fortissimi, et magnae staturae, quamvis impii raptores, et scortatores, filii Dei vocantur. Quare id absolute omne, quo aliquis reliquos excellebat, ad Deum referre solebant antiqui, non tantum Judaei, sed etiam Ethnici ; Pharao enim ubi somnii interpretationem audivit, dixit, Josepho mentem Deorum inesse, et Nabuchodonosor etiam Daniëli dixit, eum mentem Deorum Sanctorum habere. Quin etiam apud Latinos nihil frequentius ; nam quae affabre facta sunt, dicunt ea divina manu fuisse fabricata, quod si quis hebraice transferre vellet, deberet dicere, Manu Dei fabricata, ut hebraizantibus notum.

His itaque Loca Scripturae, in quibus de Dei Spiritu fit mentio, facile intelligi, et explicari possunt. Nempe [heb.] Spiritus Dei, et [heb.] Spiritus Jehovae quibusdam in locis nihil aiud significat, quam ventum vehementissimum, siccissimum, et fatalem, ut in Esaiae cap. 40 v. 7 [heb.] ventus Jehovae flavit in eum, hoc est, ventus siccissimus, et fatalis. Et Geneseos cap. 1 v. 2 et ventus Dei (sive ventus fortissimus) movebatur super aquam. Deinde significat animum magnum ; Gideonis enim, et Samsonis animus vocantur in Sacris Literis [heb.] Spiritus Dei, hoc est, animus audacissimus, et ad quaevis paratus. Sic etiam quaecunque virtus, sive vis supra communem vocatur [heb.] Spiritus, seu virtus Dei, ut in Exod. cap. 31 v. 3 [heb.] et adimplebo ipsum (nempe Betzaleëlem) Spiritu Dei, hoc est (ut ipsa Scriptura explicat), ingenio, et arte supra communem hominum fortem. Sic Esaiae cap. 11 v. 3 [heb.] et quiescet supra ipsum Spiritus Dei, hoc est, ut ipse propheta, more in Sacris Literis usitatissimo, particulatim postea id explicando declarat, virtus sapientiae, consilii, fortitudinis etc  ; sic etiam melancholia Saulis vocatur [heb.] Dei Spiritus malus, id est, melancholia profundissima ; servi enim Saulis, qui ejus melancholiam vocabant, ei fuerunt authores, ut aliquem ad se musicum vocaret, qui fidibus canendo ipsum recrearet, quod ostendit eos per Dei melancholiam, naturalem melancholiam intellexisse. Significatur deinde per [heb.] Dei Spiritum, ipsa homini mens, sicuti in Job. cap. 27 v. 3 [heb.] et Spiritus Dei in naso meo, alludens ad id, quod habetur in Genesi, nempe, quod Deus flavit animam vitae in naso hominis. Sic Ezechiël, mortuis prophetizans, ait cap. 37 v. 14 [heb.] et dabo meum Spiritum vobis, et vivetis ; id est,vitam vobis restituam. Et hoc sensu dicitur Jobi cap. 34 vers. 14 [heb.] si velit (nempe Deus) Spiritum suum, (hoc est mentem, quam nobis dedit) et animam suam sibi recolliget. Sic etiam intelligendus est Genes. cap. 6 v. 3 [heb.] non ratiocinabitur (aut non decernet) Spiritus meus in homine unquam, quoniam caro est, hoc est, homo posthac ex decretis carnis et non mentis, quam ipsi, ut de bono discerneret, dedi, aget. Sic etiam Psalmi 51 v. 12-13 [heb.] cor purum crea mihi Deus, et Spiritum (id est appetitum) decentem (sive moderatum) in me renova, non me rejice e tuo conspectu, nec mentem tuae sanctitatis ex me cape. Quia peccata ex sola carne oriri credebantur, mens autem non nisi bonum suadere, ideo contra carnis appetitum Dei auxilium invocat, mentem autem, quam Deus Sanctus ipsi dedit, a Deo conservari tantum precatur. Jam, quoniam Scriptura Deum instar hominis depingere, Deoque mentem, animum, animique affectus, ut et etiam corpus, et halitum tribuere, propter vulgi imbecillitatem, solet ; ideo [heb.] Spiritus Dei in Sacris saepe usurpatur pro mente, scilicet animo, affectu, vi, et halitu oris Dei. Sic Esaias cap. 40 v. 13 ait, [heb.] quis disposuit Dei Spiritum (sive mentem) ? hoc est, quis Dei mentem praeter Deum ipsum ad aliquid volendum determinavit ? et cap. 63 v. 10 [heb.] et ipsi amaritudine, et tristitia affecerunt Spiritum suae sanctitatis ; et hinc fit, ut pro Lege Mosis usurpari soleat, quis Dei quasi mentem explicat, ut ipse Esaias in eodem cap. v. 11 [heb.] ubi (ille) est, qui posuit in medio ejus Spiritum suae sanctitatis, nempe, Legem Mosis, ut clare ex toto contextu orationis collegitur ; et Nehemias cap. 9 v. 20 [heb.] et Spiritum, sive mentem tuam bonam eis dedisti, ut eos intelligentes faceres ; de tempore enim Legis loquitur, et etiam ad id Deut. cap. 4 v. 6 alludit, ubi Moses ait, quoniam ipsa (nempe Lex) est vestra scientia, et prudentia etc. Sic etiam in Psalmo 143 v. 10 [heb.] mens tua bona me ducet in terram planam, hoc est, mens tua nobis revelata me in rectam viam ducet. Significat etiam, uti diximus, Spiritus Dei, Dei halitum, qui etiam improprie, sicuti mens, animus, et corpus Deo in Scriptura tribuitur, ut Psal. 33 v. 6. Deinde Dei potentiam, vim, sive virtutem, ut Job. cap. 33 v. 4 [heb.] Spiritus Dei me fecit, hoc est, virtus, sive potentia Dei, vel si mavis, Dei decretum ; nam Psaltes poëtice loquendo, etiam ait, jussu Dei coeli facti sunt, et Spiritu, sive flatu oris sui (hoc est, decreto suo, uno quasi flatu pronunciatio) omnis eorum exercitus. Item Psalmo 139 v. 7 [heb.] quo ibo (ut sim) extra Spiritum tuum, aut quo fugiam, (ut sim) extra tuum conspectum, hoc est (ut ex iis, quibus Psaltes ipse hoc pergit amplificare, patet), quo ire possum, ut sim extra tuam potentiam, et praesentiam ? Denique [heb.] Spiritus Dei usurpatur in Sacris ad animi Dei affectus, exprimendum, nempe Dei benignitatem, et misericordiam, ut in Michae cap. 2 v. 7 [heb.] num angustatus est Spiritus Dei (hoc est, Dei misericordia) ? suntne haec (saeva scilicet) ejus opera ? Item Zachar. cap. 4 v. 6 [heb.] non exercitu, nec vi, sed solo meo Spiritu, id est, sola mea misericordia. Et hoc sensu puto etiam intelligendum esse v. 12 capitis 7 ejusdem prophetae nempe [heb.] et cor suum constituerunt cautum, ne obedirent Legi, et mandatis, quae Deus misit ex suo Spiritu (hoc est, ex sua misericordia) per primos prophetas. Hoc etiam sensu ait Hagaeus cap. 2 v. 5 [heb.] et Spiritus meus (sive mea gratia) permanet inter vos, nolite timere. Quod autem Esaias cap. 48 v. 16 ait [heb.] at nunc Dominus Deus me misit, ejusque Spiritus, potest quidem intelligi per Dei animum, et misericordiam, vel etiam per ejus mentem in Lege revelatam ; nam ait a principio (hoc est, cum primum ad vos veni, ut vobis Dei iram, ejusque sententiam contra vos prolatam praedicarem) non occulte locutus sum, ex tempore, quo ipsa (prolata) fuit, ego adfui (ut ipse cap. 7 testatus est), ad nunc laetus nuncius sum, et Dei misericordia missus, ut vestram restaurationem canam : Potest etiam, uti dixi, per Dei mentem in Lege revelatam intelligi, hoc est, quod ille jam etiam ex mandato Legis, nempe Levit. cap. 19 v. 17 ad eos monendum venit. Quare eos iisdem conditionibus, et eodem modo, quo Moses solebat, monet. Et tandem, ut etiam Moses fecit, eorum restaurationem praedicendo desinit. Attamen prima explicatio mihi magis consona videtur.

Ex his omnibus, ut tandem ad id, quod intendimus, revertamur, hae Scripturae phrases perspicuae fiunt, nempe Prophetae Spiritus Dei fuit, Deus Spiritum suum hominibus infudit, homines Spiritu Dei, et Spiritu Sancto repleti sunt, etc. Nihil enim aliud significant, quam quod prophetae virtutem singularem et supra communem habebant [3], quodque pietatem eximia anima constantia colebant. Deinde, quod Dei mentem, sive sententiam percipiebant ; ostendimus enim, Spiritum hebraice significare tam mentem, quam mentis sententiam et hac de causa, ipsam legem, quia Dei mentem explicabat, Spiritum sive mentem Dei vocari ; quare aequali jure imaginatio prophetarum, quatenus per eam Dei decreta revelabantur, mens Dei etiam vocari poterat, prophetaeque mentem Dei habuisse dici poterant. Et quamvis menti etiam nostrae mens Dei, ejusque aeternae sententiae inscriptae sint, et consequenter mentem etiam Dei (ut cum Scriptura loquar) percipiamus, tamen quia cognitio naturalis omnibus communis est, non tanti ab hominibus, ut jam diximus, aestimatur, et praecipue ab Hebraeis, qui se supra omnes esse jactabant, imo qui omnes, et consequenter scientiam omnibus communem, contemnere solebant. Denique Prophetae Dei Spiritum habere dicebantur, quia homines causas Propheticae cognitionis ignorabant, eandemque admirabantur et propterea, ut reliqua portenta, ipsam ad Deum referre, Deique cognitionem vocare solebant.

Possumus jam igitur sine scrupulo affirmare, Prophetas, non nisi ope imaginationis, Dei revelata percepisse, hoc est, mediantibus verbis, vel imaginibus, iisque veris, aut imaginariis. Nam, cum nulla alia media in Scriptura praeter haec reperiamus, nulla etiam alia, ut jam ostendimus, nobis fingere licet. Quibus autem naturae legibus id factum fuerit, fateor me ignorare. Potuissem quidem, ut alii, dicere, per Dei potentiam factum fuisse ; attamen garrire viderer. Nam idem esset, ac si termino aliquo transcendentali formam alicujus rei singularis velim explicare. Omnia enim per Dei potentiam facta sunt : Imo quia Naturae potentia nulla est nisi ipsa Dei potentia, certum est nos eatenus Dei potentiam non intelligere, quatenus causas naturales ignoramus ; adeoque stulte ad eandem Dei potentiam recurritur, quando rei alicujus causam naturalem, hoc est, ipsam Dei potentiam ignoramus. Verum nec nobis jam opus est, Propheticae cognitionis causam scire : Nam ut jam monui, hic tantum Scripturae documenta investigare conamur, ut ex iis, tanquam ex datis naturae, nostra concludamus ; documentorum autem causas nihil curamus.

Cum itaque Prophetae imaginationis ope Dei revelata perceperint, non dubium est, eos multa extra intellectus limites percipere potuisse ; nam ex verbis, et imaginibus longe plures ideae componi possunt, quam ex solis iis principiis, et notionibus, quibus tota nostra naturalis cognitio superstruitur.

Patet deinde, cur Prophetae omnia fere parabolice, et aenigmatice perceperint, et docuerint, et omnia spiritualia corporaliter expresserint : haec enim omnia cum natura imaginationis magis conveniunt. Nec jam mirabimur, cur Scriptura, vel Prophetae adeo improprie, et obscure de Dei Spiritu, sive mente loquantur, ut Numeri cap. 11 v. 17 et Primi Regum cap. 22 v. 2 etc. Deinde quod Michaeas Deum sedentem, Daniël autem ut senem vestibus albis indutum, Ezechiël vero veluti ignem, et qui Christo aderant, Spiritum Sanctum, ut columbam descendentem, Apostoli vero ut linguas igneas, et Paulus denique, cum prius converteretur, lucem magnam viderit. Hae enim omnia cum vulgaribus de Deo et Spiritibus imaginationibus plane conveniunt. Denique quoniam imaginatio vaga est, et inconstans, ideo Prophetia Prophetis non diu haerebat, nec etiam frequens, sed admodum rara erat, in paucissimis scilicet hominibus, et in iis etiam admodum raro. Cum hoc ita sit, cogimur jam inquirere, unde Prophetis oriri potuit certitudo eorum, quae tantum per imaginationem, et non ex certis mentis principiis percipiebant. Verum quicquid et circa hoc dici potest, ex Scriptura peti debet, quandoquidem hujus rei (ut jam diximus) veram scientiam non habemus, sive eam per primas suas causas explicare non possumus. Quid autem Scriptura de certitudine Prophetarum doceat, in sequente capite ostendam, ubi de Prophetis agere constitui.

Adnotationes

  1.  Cf. Adnot. 1. —  Adnotatio 1 : Verborum tertia radicalis, si ex iis est, quae quiescentes vocantur, solet omitti, et ejus loco secunda thematis litera duplicari, ut ex [heb.], omisso [heb.] quiescente, fit [heb.] et exinde [heb.], et ex [heb.] fit [heb.], unde [heb.] loquela sive oratio ; sic est [heb.] fit [heb.] vel [heb.]. Optime igitur R. Schelomo Jarghi hoc verbum [heb.] interpretatus est ; sed male ab Aben Hgezra, qui linguam Hebraicam non adeo exacte novit, carpitur. Praeterea notandum, nomen [heb.] prophetia universale esse et omne prophetandi genus comprehendere, reliqua autem nomina specialiora esse, et maxime hoc vel illud prophetandi genus respicere, quod doctis notum esse credo.
  2.  Cf. Adnot. 2. —  Adnotatio 2 : Hoc est, Dei interpretes. Nam interpretes Dei is est, qui Dei decreta ipsi revelata aliis interpretatur, quibus eadem revelata non sunt, quique in iisdem amplectendis sola prophetae auctoritate et fide, quae ipsi habetur, nituntur. Quod si homines, qui prophetas audiunt, prophetae fierent, sicut ii philosophi fiunt, qui philosophos audiunt, tunc propheta non esset divinorum decretorum interpres, quandoquidem ejus auditores, non ipsius prophetae testimonio, et autoritate, sed ipsa divina revelatione, et interno testimonio ut ipse, niterentur. Sic summae potestates sui imperii juris interpretes sunt, quia leges ab ipsis latae sola ipsarum summarum potestatum autoritate defenduntur, et earum solo testimonio nituntur.
  3.  Cf. Adnot. 3. —  Adnotatio 3 : Quamvis quidam homines quaedam habeant, quae natura aliis non impertit, non tamen humanam naturam excedere dicuntur, nisi ea, quae singulariter habent, talia sint, ut ex definitione humanae naturae percipi nequeant. Ex. gr. gigantis magnitudo rara est, at tamen humana. Carmina praeterea ex tempore componere paucissimis datur, et nihilominus humanum est <et il s’en trouve qui en font aisément>, ut etiam quod oculis apertis aliquis res quasdam adeo vivide imaginetur, ac si easdem coram se haberet. At si quis esset, qui aliud percipiendi medium, aliaque cognitionis fundamenta haberet, is sane humanae naturae limites transcenderet.

0 件のコメント:

コメントを投稿